PISTOR et Coquus

PISTOR et Coquus
PISTOR et Coquus
idem apud Veteres, auctore Festô: nam Coci initio dicti, qui faciebant panem et coquebant primum sub cinerein foco, postea in furno. Cato de pane, c. 70. In foco calido sub
resta coquito leniter. Sen eca ad Lucillium, Ep. 90. Farinam aquâ sparsit, et assiduâ tractatione perdomuit, finxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit. Postea discernit munia, et Coqui dici coeperunt, qui non solum officium sciebant, i. e. usitatos cibos praparabant, verum etiam qui artificium et urbanas mensas et lautiora convivia instruebant; Ulpian. l. 20. ad Sabinum: Pistores autem, qui in pane conficiendo occupabantur. Hi quasi Pinsores dicti, quod ante inventum molarum usum far pinserent, i. e. tunderent pilis, vide infra in voce Pistrinum: vel molis trusatilibus frangerent. Varro, Taphemenippo. Nec Pistorem ullum nôssent, nisi eum qui in pistrino pinseret farinam. Servius, ad Aeneid l. 1. Quia apud Maiores nostros molarum non erat usus, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi. Itaque non panem tantum faciebant, sed etiam farinam, ut dictum, molis frangebant. Pomponius Comicus, cum neque molis molui, neque palmis pinsui. Euseb. in Chron. Paulus ad molas manuarius Pistorem se locavit. Utrumque coniunxit Martialis, l. 8. Epigr. 16. v. 4.
A Pistore, Cipere, non recedis,
Et panem faecis et facis farinam.
Postea Pistores proprie, Α᾿ρτοποιοὶ dicti, Latin. Panari quoque, teste Arnobiô, l. 2. In Gloss. Α᾿ρτοπῶλαι et recentiori aevô Panetarii, ut vidimus supra. Cuiusmodi Pistoris meminit Varro περὶ ἐδεσμάτων, Si quantum operae sumpsisti, ut tuus Pistor bonum faceret panem, eius duodecimam Philosophiae dedisses, ipse bonus iam pridem esses factus: Nunc illum qui nôrunt, volunt emere milibus centum: te qui novit, nemo centussi. Sybariticum vero possit videri illud quod narrat Clerchus Solensis, apud Athenaeum, l. 12. Pistorem, nescio cuius, cum tunica chiridota et ore sudario obvoluto, iussum esse farinae massam tractare; ne videl. sudor stillans influeret, aut subactam farinam halitu afflaret. Panis conficiendi rationem apud Plinium habes, l. 18. c. 11. ubi de Pistoribus multa. Coeterum Pistores sequi expeditionem, prohibit Pescennius Niger, buccellatô iubens milites et omnes reliquos contentors esse, apud Ael. Spartian. c. 10. quod etiam ab Avidio Cassio prius factum, refert Volcatius Gallicanus in Vita eius, c. 5. Fuit autem buccellatum ξηρὸς ἄρτος, quô pluritnum alebantur milites: panem vero tostum lautioribus Pistores coquere consuevisse, dixit Atteius Capito. Sed et corum alii Dulciarii, alii Lactarii: de illis Appuleius, Miles. 10. Hîc panes, crustula, lucunculos, hamos, laterculos et scitamenta mellita complura. Martialis quoque, l. 14. Epigr. 220.
Mille tibi dulces operum manus ista figuras
Exstruit: huic uni parca laborat apis.
De ist is Lamprid. Elagabalo c. 27. Dulciarios et Lactarios tales habuit, ut, quaecumque Coqui de diversis eduliis exhibuissent, vel Structores vel Pomarii; illi modo de dulciis, modo de lactariis, exhiberent. Placentariorum insuper meminit Iul. Paulus, l. 3. Sent. et Pistoris asseclas fuisse, innuit Martialis, l. 11. Epigr. 32. v. 8.
Hinc Pistor fetuas facit placentas, etc.
Libarli et Crustularii occurrunt apud Senecam, Ep. 56. Scriblitarii, apud Afranium Nonio citatum in Lucuns etc. Genera autem pistorii operis Pistrinarum opera Plin. appellat, l. 8. c. 9. quae et varii operis et formae fuêre, uti modo vidimus. Caelaturas idem Plin. vocat l. 19. c. 4. E' frugibus quoque quoddam alimentum sibi excogitâsse luxuriam superque pistrinarum operibus et caelaturis vivere. Praecipuum vero panis fuit, sic dictus, quod primo figuras faciebant mulieres in panificiô Panis, Varro de L. L. l. 4. Collegii Pistorum, in Pandectis et Codice, mentio: Erant autem sub cura Patronorum ac Praefecti Annonae; qui pensum et munditiem panis exigebant. Cassiodorus in form. Praef. Annonae, Per officinas Pistorum discurris, pensum et munditiam exigis. De iisdem Imperatores postea, cum et ii ad honores erepsissent, Gratianus, Valentinianus et Theodosius statuerunt, Pistores, utpote suos, et emnes breviter, qui subsunt Comiti Horreorum, ad nullam dignitatem esse aspiraturos, et si quam aliqui fuerint assecuti, hâc exuendos, omne speciale impetratum penitus conquiescendum, coque ipsos ad antiquum statum et consortium esse revocandos, et pro ipsa dignitate impetrata mulctandos in viginti libris aleri, Cod. in tit. de Pistor. Interim, ut indefessam possent faciendo pani operam navare, a tutelis et curis etiam collegarum fuêre immunes, l. uls. ff. de excus. Tut. Imo, ut iucundius labor procederet, habuêre et Pistores, quod canerent ad molam: ίμαῖον Graeci vocabant, ut est apud Aristophanem in Atticis et Callimachum in Hecale. Fuit autem ἱμαλὸς Doriensibus mensurae genus: ἱμᾷν quoque significabat trahere et haurire, apud Athenaeum et Aristotelem. Sed et in Thesmopheriis Aristophanis est, quod feminae pinsentes cantillarent. Vide Scalig. Poetic. l. 1. c. 55. Ut et hoc addam: Antiquitus qui in Pistrino far mortariis impositum tundere cogebantur servi, ne farina forte vescerentur, pausicape solebant impediri. Hadr, Turnebus, Adversar. l. 2. c. 13. Qui vero suis in pane fallaciis Remp. depecularentur, sequenti aevô, Pistores, collistrigiô seu Pilloriae suppliciô puniebantur, iuxta Statutum: Subeat iudicium Pilloriae: Super pegmate nimirum constituti, comprehensô inter fauces duarum tabularum hâc fini excavatarum collô, spectaculi gratiâ populo propinabantur deridendi. Vide in voce Pilloria; et de Pistoribus plura, apud Laur. Pignorium de Servis, ac Tit. Popmam de Operis Serv. item supra in voce Mola, Panetaria; ubi de Magni Pistoris, sub Franciae Regibus, dignitate, aliisque, ac infra in voce Pistrinum, it. Seliginarii. Addo, per contemptum Christianos olim Pistorum nomine a Gentilibus fuisse indigitatos. Ita enim Caecilius apud Minutium, Quid ad haec, ait, audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, et pistorum praecipuus, ita postremus Philosophorum. Ubi pistrinensis militiae probrum in Octavium torquet, ob religionis Christianae simplicitatem, cuius sequaces
magna pars erant idiotae et opifices, ut Pistores, Sutores, et id genus alii: quâ de re vide aliquid voce Agrestes, it. ubi de Sellulariis Opificibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • COQUI ac Offarii — magni apud Romanos, sequiori aevô, habiti sunt. Plin. l. 9. c. 17. extr. At nunc Coci triumphorum pretiis parantur, et Cocorum prsces: nullusque prope iam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum Domini mergit. Et Val. Max. l. 9. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Feuer — 1. Bedecktes Feuer glimmt unter der Asche. Frz.: Peu bien couvert, comme dit ma bru, par sa cendre est entretenu. 2. Bedecktes – Feuer, grössre Hitze. – Winckler, XX, 42. 3. Bedecktes Feuer hitzt am meisten. – Winckler, XI, 96. Frz.: Le feu plus… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Koch — 1. An Kaak, diar Hongar starft, skal unn Ealdagh bigreewan weesh. (Nordfries.) – Johansen, 73; Lappenkorb; Firmenich, III, 4, 36; für Amrum; Haupt, VIII, 356, 91; hochdeutsch bei Masson, 16. Ein Koch, der vor Hunger stirbt, soll in den Feuerherd… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • PANETRIA — locus Romae, in Lateranensi Palatio, ubi Feriâ V. in Cena Domini cibum capere Pontifex consuevit. Cencrus Camer. in Ceremoniali MS. Vadit ad Basilicam Zachariae, quae Panetaria diebus his nuncupatur: cum tempore Benedicti Canonici Vaticanae Basil …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • ПИЩА, СТОЛ — •Cibus, 1) у греков. Различие, существовавшее между отдельными гражданами, племенами и государствами, заметно также и в различной роскоши их стола. В то время как спартанцы в своих сисситиях имели в виду только удовлетворение телесной потребности …   Реальный словарь классических древностей

  • Пища —    • Cibus,     I.          У греков.          Различие, существовавшее между отдельными гражданами, племенами и государствами, заметно также и в различной роскоши их стола. В то время как спартанцы в своих сисситиях имели в виду только… …   Реальный словарь классических древностей

  • Herd — 1. Allzu fetter Herd nicht lange währt. 2. Auf altem Herde brennt es leicht. Wer in ein eingerichtetes Hauswesen kommt, hat leicht wirthschaften. Böhm.: Na starém ohnisti snadno jest oheň rozdĕlati. (Čelakovsky, 165.) 3. Auf dem Herde des Reichen …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”